mens sana in corpore sano
Quid est quod tantum post tempus ad scribendum reversus denique sum? (Incipiam hac conscribere lingua, etiamsi non multos attingam.) Sensum levis huius maestitiae credo qui me adhuc impellit...Vnde maestitia sit fortasse requiris, sed quid habeo nunc quod respondeam nisi medicamentorum abstinentiam sic me tenere quasi suspensum? Primo fuit ille sensus physicus valde horribilis quem nemini voto; deinde irascendi illa voluptas irreprehensibilis in omnes versa gentes; nunc denique hic animi status quasi exspectatio nescio cuius rei infinita... Haec omnia mihi ita sensus surripiunt aequi animi, ut mihi paene sola maneat dubitatio quae sit pars mei cerebri incolumis ex tantis pharmacorum vulneribus... et an haec pars sufficiat ad sane vivendum... Sed haec hactenus.
0 Comments:
Post a Comment
<< Home